— 413 —
*) Spatium et tempus concipiuntur, quasi omnia sensibus ulla ratione obvia
in se comprehendant. Ideo non datur secundum leges mentis humanae ullius entis

— 414 —
intuitus, nisi ut in spatio ac tempore contenti. Comparari huic praeiudicio potest
aliud, quod proprie non est axioma subrepticium, sed ludibrium phantasiae, quod
ita exponi posset generali formula: quicquid exsistit, in illo est spatium et tempus,
h. e. omnis substantia est extensa et continuo mutata. Quanquam enim, quorum
conceptus sunt crassiores, hac imaginandi lege firmiter adstringuntur, tamen facile
ipsi perspiciunt, hoc pertinere tantum ad conatus phantasiae, rerum sibi species
adumbrandi, non ad condiciones exsistendi.

Kant Diss 413-414n