— 387 —
Si igitur, ex. gr., per diversas operationes
cognoverim primo, qualis sit habitudo inter magnitudines
A et B, deinde inter B et C, tum inter C et D, ac
denique inter D et E: non idcirco video qualis sit inter
— 388 —
A et E, nec possum intelligere praecise ex jam cognitis,
nisi omnium recorder. Quamobrem illas continuo quodam
imaginationis motu singula intuentis simul et ad
alia transeuntis aliquoties percurram, donec a prima
ad ultimam tam celeriter transire didicerim, ut fere
nullas memoriae partes relinquendo, rem totam simul
videar intueri; hoc enim pacto, dum memoriae subvenitur,
ingenij etiam tarditas emendatur, ejusque capacitas
quadam ratione extenditur.
Descartes Reg 387-388