— 29 —
      Ex quibus equidem aliquanto melius incipio nosse
quisnam sim; sed adhuc tamen videtur, nec possum
abstinere quin putem, res corporeas, quarum imagines
cogitatione formantur, et quas ipsi sensus explorant,
multo distinctius agnosci quam istud nescio quid
mei, quod sub imaginationem non venit: quanquam
profecto sit mirum, res quas animadverto esse dubias,
ignotas, a me alienas, distinctius quam quod verum
est, quod cognitum, quam denique me ipsum, a me
comprehendi. Sed video quid sit: gaudet aberrare
mens mea, necdum se patitur intra veritatis limites
cohiberi. Esto igitur, et adhuc semel laxissimas habenas
— 30 —
ei permittamus, ut, illis paulo post opportune reductis,
facilius se regi patiatur.
Descartes Med 29-30