— 413 —
§. 27.

      Axioma subrepticium Primae classis est: quicquid est, est alicubi
et aliquando
*). Hoc vero principio spurio omnia entia, etiamsi intellectualiter
— 414 —
cognoscantur, condicionibus spatii atque temporis in exsistendo
adstringuntur. Hinc de substantiarum immaterialium (quarum
tamen eandem ob causam nullus datur intuitus sensitivus, nec sub tali
forma repraesentatio) locis in universo corporeo, de sede animae, et id
genus aliis quaestiones iactant inanes, et cum sensitiva intellectualibus,
ceu quadrata rotundis, improbe misceantur, plerumque accidit, ut disceptantium
alter hircum mulgere, alter cribrum supponere videatur.
Est autem immaterialium in mundo corporeo praesentia virtualis, non
localis (quanquam ita improprie vocitetur); spatium autem non continet
condiciones possibilium actionum mutuarum, nisi materiae; quidnam
vero immaterialibus substantiis relationes externas virium tam
inter se quam erga corpora constituat, intellectum humanum plane
fugit, uti vel perspicacissimus Eulerus, cetera phaenomenorum magnus
indagator et arbiter (in literis ad principem quandam Germaniae missis)

argute notavit. Cum autem ad entis summi et extramundani conceptum
pervenerint, dici non potest, quantum hisce obvolitantibus intellectui
umbris ludificentur. Praesentiam Dei sibi fingunt localem, Deumque
mundo involvunt, tanquam infinito spatio simul comprehensum, hanc
ipsi limitationem compensaturi, videlicet, localitate quasi per eminentiam
concepta, h. e. infinita. At in pluribus locis simul esse absolute
impossibile est, quia loca diversa sunt extra se invicem, ideoque, quod
est in pluribus locis, est extra semet ipsum sibique ipsi externe praesens,
quod implicat.
Kant Diss 413-414