— 97 —
Quamobrem poëtae
recedunt a formis veri quotidianis, ut excellentiorem quamdam
veri speciem affingant; et naturam incertam deserunt, ut naturam
constantem sequantur; atque adeo falsa sequuntur, ut sint
quodammodo veriores. Rigor hic humanarum actionum, ut quis
in omnibus et per omnia sibi constet, optime a Stoicis, quibus
recentiores respondere videntur, docebatur. Unde ii merito suae
Stoicae sectae principem asserebant Homerum, qui Aristoteli
princeps poëticorum mendaciorum est artifex. Quapropter
per quas ipsas caussas nostrorum studiorum finem prudentiae
civili obesse docui, eum poëticae conducere iudicarim.
Nam prudentia in humanis actionibus vestigat verum uti est,
etiam ab imprudentia, ignorantia, libidine, necessitate, fortuna:
poësis tantum ad id verum spectat, uti natura et consilio esse
debet.
Vico NT 97