— 413 —
Cum ergo, quatenus substantiarum
singulae independentem ab aliis habent exsistentiam, nexui earum mutuo
locus non sit, in finita vero utique non cadat, substantiarum aliarum causas
esse, nihilo tamen minus omnia in universo mutuo nexu colligata reperiantur,
relationem hanc a communione causae, nempe Deo, exsistentium generali principio,
pendere confitendum est.
Kant ND 413