— 387 —
      Eorum, quae hic [Regula VII] proponuntur, observatio necessaria
est ad illas veritates inter certas admittendas, quas
supra diximus a primis et per se notis principijs non
immediate deduci
. Hoc enim fit interdum per tam
longum consequentiarum contextum, ut, cum ad illas
devenimus, non facile recordemur totius itineris, quod
nos eo usque perduxit; ideoque memoriae infirmitati
continuo quodam cogitationis motu succurrendum
esse dicimus. [>]
Descartes Reg 387