— 29 —
Idem denique ego sum qui sentio, sive qui
res corporeas tanquam per sensus animadverto: videlicet
jam lucem video, strepitum audio, calorem
sentio. Falsa haec sunt, dormio enim. At certe videre
videor, audire, calescere. Hoc falsum esse non
potest; hoc est proprie quod in me sentire appellatur;
atque hoc praecise sic sumptum nihil aliud est quam
cogitare.
Descartes Med 29