— 29 §69 —
      § LXIX. Si determinentur repraesentationes poeticae,
quae non themata, per thema, connectuntur cum themate,
— 30 §69 —
ergo connectuntur inter se, ergo sibi invicem
succedunt ut caussa et caussatum, ergo similitudo observabilis
in modo, quo sibi succedunt adeoque in poemate
est ordo. Iam connecti repraesentationes poeticas,
quae non themata, cum themate poeticum, § 68, ergo
ordo est poeticus.
Baumgarten MPh 29-30