— 300 —
      Par. XV. Regis praeterea Consiliarii, qui ei proximi, vel dignitate
— 301 —
secundi sunt, plures esse debent, et non, nisi ex civibus, eligendi;
nempe, ex unaquaque familia tres, aut quatuor, aut quinque
(si familiae non plures, quam sexcentae, fuerint), qui simul unum hujus
Concilii membrum constituent, non ad vitam, sed in tres, aut
quatuor, aut quinque annos, ita ut singulis annis eorum tertia,
quarta, aut quinta pars nova eligatur in qua electione tamen apprime
observandum, ut ex unaquaque familia unus ad minimum
juris peritus Consiliarius eligatur.
      Par. XVI. Haec electio ab ipso Rege fieri debet, cui constituto
anni tempore, quo scilicet novi Consiliarii eligendi sunt, unaquaeque
familia omnium suorum civium nomina, qui ad annum
quinquagesimum aetatis pervenerunt, et qui hujus officii candidati
rite promoti fuerunt, Regi tradere debet, ex quibus, quem
velit, Rex eliget; at eo anno, quo alicujus familiae juris peritus
alteri succedere debet, juris peritorum tantum nomina sunt Regi
tradenda. Qui statuto tempore officio hoc Consiliarii functi sunt,
in eodem continuari nequeant, nec ad catalogum eligendorum
quinquennio, aut amplius referri. Causa autem, cur necesse sit
singulis annis ex unaquaque familia unum eligere, est, ne Concilium
jam ex inexpertis Novitiis, jam ex Veteratis, et rerum expertis
componeretur, quod necessario fieret, si omnes simul recederent,
et novi succederent. Sed si singulis annis ex unaquaque
familia unus eligatur, tum non nisi quinta, quarta, aut ad summum
tertia Concilii pars ex Novitiis erit. Praeterea si Rex aliis negotiis
impeditus, aut alia de causa huic electioni vacare aliquamdiu
non possit, tum ipsi Consiliarii alios pro tempore eligant, donec
ipse Rex vel alios eligat, vel, quos Concilium elegit,
probet.
      Par. XVII. Hujus Concilii primarium officium sit, imperii fundamentalia
jura defendere, consilia de rebus agendis dare, ut Rex,
quid in bonum publicum decernendum sit, sciat, atque adeo, ut
Regi nihil de aliqua re statuere liceat, nisi intellecta prius hujus
Concilii sententia; sed si Concilio, ut plerumque fiet, non una
mens fuerit, sed diversas habuerit sententias, etiam postquam bis,
aut ter quaestionem de eadem re habuerint, res in longius trahenda
— 302 —
non est, sed discrepantes sententiae ad Regem deferendae, ut
Art. 25. hujus Capitis docebimus.
      Par. XVIII. Hujus praeterea Concilii officium etiam sit, Regis
instituta, seu decreta promulgare, et, quid in Rempublicam decretum
est, curare, totiusque administrationis imperii curam habere,
tanquam Regis vicarii.
Spinoza TP 300-301-302