— 31 —
XIV. Cognitio.

      Cognitio vulgo secundum multas significationes accipitur.
Interdum enim significat velle vel amare, unde eos
nescire dicimus vel non nosse, quos non amamus. Interdum
etiam cognitio significat appulsum rei, ut sol dicitur
cognoscere occidentem. Proprie vero cognitio sumitur pro
potentia apprehensiva obiectorum cognoscibilium, et haec
est secundum plures species. Est enim cognitio sensitiva, et
haec duplex: exterior illa quintuplex et interior, et haec
est quadruplex, iuxta quatuor species, quae sunt: sensus
communis, cuius est recipere et unire et comparare
sensum unum externum cum altero; phantasia, cuius est
componere et dividere species sensibiles, ut facere Centaurum,
Chimaeram, Sirenem et montem aureum et his similia;
tertia cogitativa, quae de specie sensibili apprehendit
aliquid insensibile, ut viso serpente homo apprehendit inimicitiam,
formidinem mortis, et ovis viso lupo formidinem
mortis et inimicitiam apprehendit naturaliter, quae potentia
in brutis dicitur aestimativa. Sequitur memoria, quae
est potentia retentiva seu conservativa earum specierum,
— 32 —
quas sensus interiores vel exteriores apprehenderunt. Sequitur
ratio, quae propria est homini, nempe potentia,
qua ex his quae sensu sunt apprehensa et retenta aliquid
ulterius insensibile seu supra sensus infertur et concluditur,
ut ex particularibus infertur universale, et ex quibusdam
antecedentibus quaedam consequentia; et haec cognitio
dicitur discursus, quasi decursus, quatenus intellectus
ex uno noto decurrit ad aliud noscendum, item argumentatio,
quasi mentem arguens actio. Subinde sequitur intellectus,
qui ea quae ratio discurrendo et argumentando et,
ut proprie dicam, ratiocinando et decurrendo concipit, ipse
simplici quodam intuitu recipit et habet, sicut in aureo est
pretium multorum nummorum, moneta in multis individuis
dispersa in uno excellentius, preciosius et perfectius
implicata est seu contenta; et dicitur intellectio, quasi interna
lectio, atque si speculum vivum quoddam sit, tum videns,
tum in se ipso habens visibilia, quibus obiicitur vel quae
illi obiiciuntur; et hic est finis ratiocinii, sicut possessio
est finis inquisitionis et inventionis. Sequitur mens superior
intellectu et omni cognitione, quae simplici intuitu
absque ullo discursu praecedente vel concomitante vel numero
vel distractione omnia comprehendit et proportionatur
speculo tum vivo tum pleno, quod idem est lux, speculum
et omnes figurae, quas sine distractione videat et sine
temporali seu vicissitudinali successione, sicut si caput totus
esset oculus, et undique visus uno actu videret superiora,
inferiora, anteriora et posteriora, et, cum sit individuum,
interiora et exteriora. Sicut et mens divina uno actu
simplicissimo in se contemplatur omnia simul sine successione,
id est absque differentia praeteriti, praesentis et futuri;
— 33 —
omnia quippe illi sunt praesentia, et nihil cognoscit
per peregrinam, sed per propriam speciem omnia; non
enim cognoscit animal rationale a figura externa, neque
bonum ab effectu, neque lucem ab irradiatione et splendore,
neque ignem a caliditate et calore, sed omnia in sua
substantia.
Bruno Sum 31-32-33