— 413 —
      DEMONSTRATIO. Substantiae singulae, quarum neutra est causa exsistentiae
alterius, exsistentiam habent separatam h. e. absque omnibus aliis
prorsus intelligibilem. Posita igitur cuiuslibet exsistentia simpliciter, nihil ipsi
inest, quod arguat exsistentiam aliarum a se diversarum. Quoniam vero relatio
est determinatio respectiva, h. e. in ente absolute spectato haud intelligibilis,
haec pariter ac ratio eius determinans per exsistentiam substantiae in se positam
intelligi nequit. Si praeter hanc igitur nihil insuper accesserit, nulla inter omnes
relatio nullumque plane commercium foret.
Kant ND 413