— 413 —
§. 26.

      Omnes autem sensitivarum cognitionum sub specie intellectualium
praestigiae, e quibus oriuntur axiomata subrepticia, ad tres species
revocari possunt, quarum formulas generales has habeto:
      1. Eadem condicio sensitiva, sub qua sola intuitus obiecti est possibilis,
est condicio ipsius possibilitatis obiecti.
      2. Eadem condicio sensitiva, sub qua sola data sibi conferri possunt
ad formandum conceptum obiecti intellectualem
, est etiam condicio
ipsius possibilitatis obiecti.
      3. Eadem condicio sensitiva, sub qua subsumptio obiecti alicuius obvii
sub dato conceptu intellectuali solum possibilis est, est etiam condicio
possibilitatis ipsius obiecti.
Kant Diss 413