— 29 §68 —
      § XLVIII. Ideas sensuales et phantasmata poematis,
quae non sunt themata, determinari per thema poeticum
,
nisi enim determinantur per illud, non connectuntur
cum eo, nexus vero est poeticus, § 65.
      Iam positi limites iniectaque fraena phantasiae et indomitae
ingeniorum lasciviae, quae abuti misere posset §par prioribus,
phantasmata et figmenta in poema non admittentibus
solum sed et ad perfectionem postulantibus. Nunc enim videmus:
sint in abstracto licet omnino bonae repraesentationes,
tamen in coordinando reiectum iri omnem ideam sensualem
omne figmentum omne phantasma,
Quod non proposito (themati) conducat et haereat apte.
      Dudum observatum, poetam quasi factorem sive creatorem
esse, hinc poema esse debet quasi mundus. Hinc κατ' ἀναλογίαν
de eodem tenenda, quae de mundo philosophis
patent.
Baumgarten MPh 29