— 29 —
Sed vero etiam ego idem sum qui
imaginor; nam quamvis forte, ut supposui, nulla
prorsus res imaginata vera sit, vis tamen ipsa imaginandi
revera existit, et cogitationis meae partem
facit.
Descartes Med 29