— 81 —
DE MUNDO.

      Mundus iste sensibilis (quia finitus) respectu universi, unius, entis,
infiniti, nulla est pars; 2. Ideo recte Xenophani et Parmenidi non
ens; 3. Platoni in maligno positus, non tamen malus; neque (ut Gnostici
volunt) male institutus, contrarietatem a se non valens expellere;
4. Interim animal est, a mente dependens, perfectissimum,
propriam, sicut et nos, animam habens; 5. Deus quidam ad intelligibilis
mundi productus exemplar; 6. Nec separatus ab efficiente
suo, neque commixtus illi; 7. Secundum esse totum a Deo dependens,
simul totus fit semper, et simul semper totus factus; 8. Ideo
sive ipsum temporaneum credas, sive aeternum mentis oculis complectaris,
ex nihilo a prima mente productus intelligitur aut produci;
9. Eius materialia principia sunt Terra, seu Atomi, seu Arida,
Abyssus seu Styx, seu Oceanus, Spiritus, seu aer, seu coelum,
seu firmamentum; 10. Eius prima accidentia (si tamen accidentia
dici possunt) sunt tenebrae et lux, ex quibus subinde est ignis, et
caligo in genere, quae nobis sunt secundaria elementa.
Bruno Acr 81