— 81 —
DE UNIVERSO.

      Universum (ni velis dicere duplex corporeum et incorporeum et
horum utrumque infinitum) est unum infinitum ex incorporea et
corporea, sensibili insensibilique substantia consistens; 2. Omnium
capacissimum et perfectissimum ens; 3. Cuius intelligibilis substantia
tota semper et ubique est; 4. Quinimmo ipsa est ipsum ubique;
5. Nullam divisionem admittens; 6. A motu aliena, et consequenter
supra providentiam constituta; 7. Ipsum quod est corporeum,
neque moveri neque manere satis unquam commode dixeris,
bene autem immobile: item quod idem permanet et movetur;
8. Ipsum infinitum cum sit, totum quoddam non est, neque
ipsius aliquid est pars; 9. Omne intellectum et omne ens extra casum
et rationem existens; 10. In eo tria licet contemplari: Legem,
Iustitiam, et Iudicium. Legem in mente divina quae est ipsa rerum
omnium dispositio; Iudicium in mente animae mundi ad divinae
legis normam singula decernente; Iustitiam in omnium adpulsu
atque voluntate singula iuxta animae mundi decretum exequente.
Bruno Acr 81