— 29 §67 —
      § LXVII. Si plura fuerint themata non sunt connexa;
pone enim A esse thema, B item, si fuerint connexa
aut ratio sufficiens τοῦ A est in B aut τοῦ B in A, ergo
aut B aut A non est thema, 66. Iam vero nexus est
poeticus, § 65; ergo poema unius thematis perfectius
illo, cui plura themata
, § 8, 11.
      Hinc intelligimus Horatii illud:
Sit quod vis (scil. ultimato repraesentare) simplex duntaxat
      et unum.
Baumgarten MPh 29