— 71 —
Propositio XXXI.

      Intellectus actu, sive is finitus sit, sive infinitus, ut et voluntas,
cupiditas, amor etc. Naturam naturatam, non vero
ad naturantem referri debent.

— 72 —
Demonstratio.

      Per intellectum enim (ut per se notum) non intelligimus absolutam
cogitationem, sed certum tantum modum cogitandi, qui modus
ab aliis, scilicet cupiditate, amore, etc. differt, adeoque (per
Defin. 5.
) per absolutam cogitationem concipi debet, nempe (per
Prop. 15. et Defin. 6
) per aliquod Dei attributum, quod aeternam,
et infinitam cogitationis essentiam exprimit, ita concipi debet, ut
sine ipso nec esse, nec concipi possit; ac propterea (per Schol. Prop.
29.
) ad Naturam naturatam, non vero naturantem referri debet,
ut etiam reliqui modi cogitandi. Q.E.D.
Spinoza E 71-72