— 71 —
Propositio XXX.

      Intellectus actu finitus, aut actu infinitus Dei attributa,
Deique affectiones comprehendere debet, et nihil aliud.

Demonstratio.

      Idea vera debet convenire cum suo ideato (per Axiom. 6.) hoc
est (ut per se notum) id, quod in intellectu objective continetur,
debet necessario in natura dari: atqui in natura (per Coroll. 1.
Prop. 14.
) non nisi una substantia datur, nempe Deus, nec ullae
aliae affectiones (per Prop. 15.), quam quae in Deo sunt, et quae
(per eandem Prop.) sine Deo nec esse, nec concipi possunt; ergo
intellectus actu finitus, aut actu infinitus Dei attributa, Deique
affectiones comprehendere debet, et nihil aliud. Q.E.D.
Spinoza E 71