— 71 —
Scholium.

      Antequam ulterius pergam, hic, quid nobis per naturam naturantem,
et quid per Naturam naturatam intelligendum sit, explicare
volo, vel potius monere. Nam ex antecedentibus jam constare
existimo, nempe, quod per Naturam naturantem nobis intelligendum
est id, quod in se est, et per se concipitur, sive talia substantiae
attributa, quae aeternam, et infinitam essentiam exprimunt,
hoc est (per Coroll. 1. Prop. 14. et Coroll. 2. Prop. 17.) Deus,
quatenus, ut causa libera, consideratur. Per naturatam autem intelligo
id omne, quod ex necessitate Dei naturae, sive uniuscujusque
Dei attributorum sequitur, hoc est, omnes Dei attributorum
modos, quatenus considerantur, ut res, quae in Deo sunt, et quae
sine Deo nec esse, nec concipi possunt.
Spinoza E 71