— 31 —
Quid ergo erit memoria? Nihil aliud,
quam sensatio impressionum cerebri, simul cum cogitatione ad determinatam
durationem d sensationis; quod etiam ostendit reminiscentia.
Nam ibi anima cogitat de illa sensatione; sed non sub
continua duratione; et sic idea istius sensationis non est ipsa duratio
sensationis, id est, ipsa memoria. An vero ideae ipsae aliquam
patiantur corruptionem, videbimus in Philosophia. Et si hoc alicui
valde absurdum videatur, sufficiet ad nostrum propositum, ut
cogitet, quod, quo res est singularior, eo facilius retineatur,
sicut ex exemplo Comoediae modo allato patet. Porro quo res intelligibilior,
— 32 —
eo etiam facilius retinetur. Unde maxime singularem,
et tantummodo intelligibilem non poterimus non retinere.
Spinoza TIE 31-32