— 31 n —
d Si vero duratio sit indeterminata, memoria ejus rei est imperfecta, quod quisque etiam videtur
a natura didicisse. Saepe enim, ut alicui melius credamus in eo, quod dicit, rogamus,
quando, et ubi id contigerit. Quamvis etiam ideae ipsae suam habeant durationem in mente,
tamen cum assueti simus durationem determinare ope alicujus mensurae motus, quod etiam
ope imaginationis fit, ideo nullam adhuc memoriam observamus, quae sit purae mentis.

Spinoza TIE 31 n