— 29 —
      Societas aequi boni ex societate veri nascitur, ut supra
demonstravimus
ejusque duae sunt leges, Prior
quae jubet Alieni abstinentiam, et edicit omnibus, laedi
neminem
: Priscis autem laedere significabat rapere: quare
omnem vim, omnem injuriam, omnem turpem quaestum,
omne lucrum cum aliena jactura damnat.
      Ex hac lege nascitur obligatio dominj ita eleganter
a Grotio appellata; qua quicumque alienum tenet,
debet id domino restituere.
      Posterior lex est perfectioris virtutis, quae dictat
homini hominis diligentiam, sive ut homo homini bene
velit: ex qua lege sunt illa duo jura, alterum de apice
necessitatis
, quo licet mihi, te invito, de tuo victitare,
si nulla mihi aliunde exhibendae et sustentandae vitae
copia suppetat: alterum de innocua utilitate, quo licet
mihi, te invito, tua re uti, sive adeo abuti, qui usus
abususve mihi sit utilis, tibi nullum afferat detrimentum.
      Ex hac lege postremo est Vir bonus, Vir aliis utilis,
qualem Judicem definiebant Romani, qui in judicio
nihil sua caussa, sed omnia caussa aliena facit.
      Has leges custodit Pudor de quo infra. Pudore
autem universum jus naturale conspersum est,
— 30 —
eoque solo totum consistit. Pudorem cuique natura
attribuit, et pueris maxime, quibus vel ipse Epicurus
integriorem fatetur esse naturam, ut pueritiam ceterarum
aetatum regulam de bonorum finibus statuat,
ut II. lib. dicemus. Unde Iuvenalis pudorem pueris a Natura
Tutorem datum
et eleganter, et vere dixit.
      LII. Ex natura hominis cujus est proprium nosse
et verum nosse uti supra diximus, est primum
juris praeceptum, Honeste vivere, quo tenetur homo
etiam in solitudine: quod quae conformatio cum aeterno
rerum ordine est menti verum quum eam cognoscit,
et ipsa est animo honestum, quum eam eligit.
Ex cognatione autem naturae sunt duo reliqua, alterum
non laedere
, et suum cuique tribuere, quibus homo tenetur
in omni humana societate, secundo in omni societate
aequali, tertio in omni societate inaequali, de
qua utraque paullo inferius dicemus
.
Vico Univ20 29-30