— 29 —
De Primo Vero, quod Renatus
Carthesius meditatur.

Par. II.

      Nostrae tempestatis Dogmatici
ante Metaphysicam
pro dubiis omnia vera habent,
non solum quae in agenda
vita posita sunt, ut moralia,
et mechanica; sed et physica
quoque, atque adeo mathematica:
nam unam Metaphysicam
esse docent, quae nobis indubium
det verum, et ab eo, tanquam
a fonte, secunda vera in
alias scientias derivari: quod
cum nulla ceterarum demonstrent
esse quae sunt, et eorum
aliud esse mentem, aliud corpus;
non sunt quicquam certae
de subjectis, de quibus agunt.
Vico Ant 29