— 412 —
Verum ideo
statum repraesentationum animae non adimo, quanquam immutabilem et sibi
iugiter simillimum profitear, si nexu externo soluta plane foret. Et quam mihi
impingere fortasse quisquam conaretur litem, eam in recentiorum partes ablego,
qui conspirante consensu necessariam animae cum corpore quodam organico
colligationem uno veluti ore profitentur. Quorum ut unum testem appellem, ill.
Crusium nomino, quem in sententiam meam ita pedibus euntem animadverto,
ut animam illi legi adstrictam aperte asserat, qua conatus in repraesentationes
cum conatu substantiae suae in motum quendam externum semper coniunctus
sit, adeoque hoc per impedimenta sufflato illum quoque impediri. Quanquam
vero hanc legem non ita arbitratur necessariam, ut ea solvi Deo ita volente non
possit, tamen quia naturam suam ipsi adstrictam esse concedit, etiam hanc
transcreari oportere, confitendum ipsi foret.
Kant ND 412