— 412 —
      4. Dei immutabilitatem essentialem non e ratione cognoscendi, quae ab
infinita ipsius natura deprompta est, sed e genuino sui principio deducit. Summum
enim numen omnis omnino dependentiae exsors, cum, quae ipsi competunt
determinationes, nullo plane externo respectu stabiliantur, status mutatione
plane vacare, abunde ex assertis elucet.
Kant ND 412