— 299 —
      Par. X. Militia ex solis civibus, nullo excepto, formanda est, et
ex nullis aliis; atque adeo omnes arma habere teneantur, et nullus
— 300 —
in civium numerum recipiatur, nisi postquam exercitium militare
didicerit, illudque signatis anni temporibus exercere pollicitus fuerit.
Deinde, uniuscujusque familiae militia in cohortes, et legiones
divisa, nullius cohortis dux eligendus, nisi qui Architecturam
militarem noverit. Porro cohortium, et legionum duces ad vitam
quidem, sed qui unius familiae integrae militiae imperet, in bello
tantummodo eligendus, qui annum ad summum imperium habeat,
nec continuari in imperio, nec postea eligi possit. Atque hi eligendi
sunt ex Regis Corsiliariis ( de quibus Art. 15. et seqq. Dicendum ),
vel qui officio Consiliarii functi sunt.
      Par. XI. Omnium urbium incolae, et agricolae, hoc est, omnes
Cives in familias dividendi sunt, quae nomine, et insigni aliquo distinguantur,
et omnes ex aliqua harum familiarum geniti in civium
numerum recipiantur, eorumque nomina in catalogum
eorum familiae redigantur, simulac eo aetatis pervenerint, ut arma
ferre, et officium suum noscere possint; iis tamen exceptis, qui
ob scelus aliquod infames, vel qui muti, vesani, et famuli sunt,
qui servili aliquo officio vitam sustentant.
      Par. XII. Agri, et omne solum, et, si fieri potest, domus etiam
publici juris sint, nempe ejus, qui Jus Civitatis habet, a quo annuo
pretio civibus, sive urbanis, et agricolis locentur; et praeterea
omnes ab omni exactione tempore pacis liberi, sive immunes
sint. Atque hujus pretii alia pars ad Civitatis munimenta, alia ad
usum domesticum Regis referenda est. Nam tempore pacis urbes
tanquam ad bellum munire, et praeterea naves, et reliqua instrumenta
bellica parata necesse est habere.
      Par. XIII. Electo Rege ex aliqua familia, nulli Nobiles censendi,
nisi a Rege oriundi, qui propterea insignibus Regiis a sua, et a reliquis
familiis distinguantur.
      Par. XIV. Regis consanguinei nobiles masculi, qui ci, qui regnat,
gradu consanguinitatis tertio, aut quarto propinqui sunt,
uxorem ducere prohibeantur, et si quos liberos procreaverint, illegitimi
habeantur, et omni dignitate indigni, nec parentum haeredes
agnoscantur, sed eorum bona ad Regem redeant.
Spinoza TP 299-300