— 28 —
      Sed quid igitur sum? Res cogitans. Quid est hoc?
Nempe dubitans, intelligens, affirmans, negans, volens,
nolens, imaginans quoque, et sentiens.
      Non pauca sane haec sunt, si cuncta ad me pertineant.
Sed quidni pertinerent? Nonne ego ipse sum
qui jam dubito fere de omnibus, qui nonnihil tamen
intelligo, qui hoc unum verum esse affirmo, nego caetera,
cupio plura nosse, nolo decipi, multa vel invitus
imaginor, multa etiam tanquam a sensibus venientia
animadverto? Quid est horum, quamvis semper dormiam,
— 29 —
quamvis etiam is qui me creavit, quantum in
se est, me deludat, quod non aeque verum sit ac me
esse? Quid est quod a mea cogitatione distinguatur?
Quid est quod a me ipso separatum dici possit? Nam
quod ego sim qui dubitem, qui intelligam, qui velim,
tam manifestum est, ut nihil occurrat per quod evidentius
explicetur.
Descartes Med 28-29