— 96 —
      Criticam nostri temporis poëticae obesse diximus, sub eo
temperamento: si pueris tradatur: nam iis et phantasiam obcoecat,
et memoriam obruit; et poëtae optimi phantastici sunt,
et peculiare eorum numen Memoria, eiusque soboles Musae.
Sed si adolescentes, utraque mentis facultate firmati, eam artem
edoceantur, eam poëticae rei conferre putem: quia poëtae
ad verum in idea, sive ex genere, ut paullo inferius dicemus,
spectant. Et methodus geometrica quam plurimum ad confingenda
mendacia poëtica conducit: nempe ut tales per omnem
fabulae tractum perpetuo gerantur personae, quales semel
principio inductae sunt: quam artem Homerus omnium princeps,
ut tradit Aristoteles, docuit; et, ut idem philosophus
animadvertit, sunt quidam a consequente paralogismi; ut: Daedalus
volat, si alatus est. Quare ea recte confingere nequeunt,
nisi qui satis recte norint alia aliis attexere, ut a primis secunda,
a secundis porro tertia consequi natura videantur. Quamobrem
acute, neque citra verum quis dixerit: eiusmodi mendacia eos
invenire tantum posse, qui vera philosophiae optime sciunt. Id
— 97 —
egregie praestant geometrae, qui ex falsis praemissis et datis,
suae vi methodi, a consequenti vera conficiunt.
Vico NT 96-97