— 299 —
      Par. VI. Est praeterea hoc certum, quod Civitas semper magis
propter cives, quam propter hostes periclitetur rari quippe boni.
Ex quo sequitur, quod is, in quem totum imperii Jus delatum est,
magis cives, quam hostes semper timebit, et consequenter sibi cavere,
et subditis non consulere, sed insidiari conabitur, iis praecipue,
qui sapientia clari, vel divitiis potentiores sunt.
      Par. VII. Accedit praeterea, quod Reges filios etiam plus timent,
quam amant, et eo magis, quo pacis, bellique artes magis callent,
et subditis ob virtutes dilectiores sunt. Unde fit, ut eos ita
educare studeant, ut causa timendi absit. Qua in re officiarii promptissime
Regi obsequuntur, et studium adhibebunt summum, ut
Regem successorem rudem habeant, quem arte tractare possint.
      Par. VIII. Ex quibus omnibus sequitur, Regem eo minus sui Juris,
et subditorum conditionem eo miseriorem esse, quo magis
absolute Civitatis Jus in eundem transfertur : atque adeo necesse
est, ad imperium Monarchicum rite stabiliendum, fundamenta
jacere firma, quibus superstruatur : ex quibus Monarchae securitas,
et multitudini pax sequatur; ac proinde, ut Monarcha tum
maxime sui juris sit, cum maxime multitudinis saluti consulit.
Quaenam autem haec Imperii Monarchici fundamenta sint, primum
breviter proponam, et deinde ordine ea ostendam.
      Par. IX. Urbs una, aut plures condendae, et muniendae sunt,
quarum omnes cives, sive ii intra moenia, sive extra propter agriculturam
habitent, eodem Civitatis jure gaudeant ea tamen conditione,
ut unaquaeque certum civium numerum ad sui, et communem
defensionem habeat quae autem id praestare nequit, aliis
conditionibus in ditione habenda.
Spinoza TP 299