— 30 —
XIII. Perfectio.

      Perfectum dicitur dupliciter: uno pacto communiter
quasi perfecte factum, et ita non dicitur nisi in his quae
fiunt (neque enim dicuntur perfecta, quae non sunt facta,
unde perfectum dicitur quasi denominative a verbo facio);
proprius vero perfectum dicitur primitive, id est non per
supini modum significat, sed est nomen per se, non a
verbo desumptum, sed potius a quo verbum desumi possit,
unde perficere quasi ad perfecti similitudinem facere, unde
perficio verbum est a perfecto, non autem perfectum a perficio
verbo. Perfectum vero primitive dupliciter sumitur:
— 31 —
uno pacto simpliciter, ut nihil est perfectum nisi Deus,
qui est omnia et cui nihil simpliciter deest; alio pacto dicitur
perfectum in suo genere, et hoc pacto omnia possunt
dici perfecta et valde bona, prout constant numeris suae
speciei communicantibus, sicut perfectus serpens, latro etc.
Et Cato est perfectus, id est perfecte probus, quia habet
omnem probitatem, cuius capax esse potest ingenium humanum,
vel secundum illam complexionem.
Bruno Sum 30-31