— 412 —
§. 25.

      En igitur Principium Reductionis axiomatis cuiuslibet subrepticii:
si de conceptu quocunque intellectuali generaliter quicquam praedicatur,
quod pertinet ad respectus
Spatii atque Temporis: obiective non est
enuntiandum et non denotat nisi condicionem, sine qua conceptus datus

— 413 —
sensitive cognoscibilis non est. Quod eiusmodi axioma sit spurium et,
si non falsum, saltim temere et precario assertum, inde liquet: quia,
cum subiectum iudicii intellectualiter concipiatur, pertinet ad obiectum,
praedicatum autem, cum determinationes spatii ac temporis contineat,
pertinet tantum ad condiciones sensitivae cognitionis humanae, quae,
quia non cuilibet cognitioni eiusdem obiecti necessario adhaeret, de
dato conceptu intellectuali universaliter enuntiari non potest. Quod
autem intellectus huic subreptionis vitio tam facile subiiciatur, inde est,
quia sub patrocinio alius cuiusdam regulae verissimae deluditur. Recte
enim supponimus: quicquid ullo plane intuitu cognosci non potest, prorsus
non esse cogitabile
, adeoque impossibile. Quoniam autem alium intuitum,
praeter eum, qui fit secundum formam spatii ac temporis, nullo
mentis conatu ne fingendo quidem assequi possumus, accidit, ut omnem
omnino intuitum, qui hisce legibus adstrictus non est, pro impossibili
habeamus (intuitum purum intellectualem et legibus sensuum exemptum,
qualis est divinus, quem Plato vocat ideam, praetereuntes), ideoque
omnia possibilia axiomatibus sensitivis spatii ac temporis subiiciamus.
Kant Diss 412-413