— 80 —
PYTHAGORICAE, ET PLATONICAE

Peripateticis imperviae assertiones, quas probamus et defendimus.

DE NATURA.

      Natura est sempiterna et individua essentia; 2. Divinae providentiae
instrumentum; 3. Per insitam sibi sapientiam agens; 4.
Quae quamvis ad certum finem omnia dirigat, nulla tamen imaginatione
consultationeve ducitur; 5. Ab imperfectioribus ad perfectiora
progrediens mundum efficiendo, se ipsam quodammodo efficit;
6. Indefatigabilis; 7. Nihil eorum, quae habet, sorte nacta; 8.
Certis rationibus seminalibus certas necessario formas ubique explicat;
9. Quibus, tamquam principiis atque regulis, motus omnes,
qui per se indeterminati sunt, certo quodam tenore definit, et librata
quadam moderatione, multiforme quidem ducit ad opus uniformi
tamen ordine; 10. Ipsa est ars vivens et quaedam intellectualis
animae potestas, non alienam sed propriam, non extrinsecus
sed intrinsecus, non electione tali, sed essentia tali, materiam perpetuo
figurans: utpote non sicut statuarius externe, cum discursu,
et instrumento operatur, sed perinde ut Geometra, dum vehementer
quodam affectu figuras imaginatur, spiritum eius intimum imaginatione
movet atque figurat.
Bruno Acr 80