— 96 —
VIII

      De re autem poëtica nihil singillatim disserui, quia poëticus
instinctus Dei Opt. Max. donum est, nec ullis instrumentis
parari potest. Quia tamen, qui ea facultate divinitus afflati sunt,
si eam ipsam literarum studiis exornare velint, ut omnium studiorum
florem quemdam excolant necesse est; de eadem extra
ordinem quidem, non tamen sine omni ordine, quae nostri argumenti
sunt, disseramus.
Vico NT 96