— 412 —
      2. Harmoniam praestabilitam Leibnizianam funditus evertit, non, quod
plerumque fit, per rationes finales, quae Deum dedecere putantur, quae instabile
haud raro subsidium suppeditant, sed interna sui ipsius impossibilitate.
Animam quippe humanam, reali rerum externarum nexu exemptam, mutationum
interni status plane expertem fore, ex demonstratis immediate consequitur.
Kant ND 412