— 386 —
      Ex quibus omnibus insuper animadverto, quomodo
per diversas vias ejusdem rei cognitio quaeri possit,
quarum una alia longe difficilior et obscurior sit. Ut ad
invenienda haec quatuor continue proportionalia, 3,
6, 12, 24, si ex his supponantur duo consequenter,
nempe 3 et 6, vel 6 et 12, vel 12 et 24, ut ex illis reliqua
inveniantur, res erit factu facillima; tuncque propositionem
inveniendam directe examinari dicemus.
Si vero supponantur duo alternatim, nempe 3 et 12,
vel 6 et 24, ut reliqua inde inveniantur, tunc difficultatem
dicemus examinari indirecte primo modo. Si
item supponantur duo extrema, nempe 3 et 24, ut ex
his intermedia 6 et 12 quaerantur, tunc examinabitur
— 387 —
indirecte secundo modo. Et ita ulterius pergere possem,
atque alia multa ex hoc uno exemplo deducere;
sed ista sufficient, ut lector animadvertat quid velim,
cum propositionem aliquam directe deduci dico, vel
indirecte, et putet, ex facillimis quibusque et primis
rebus cognitis, multa in alijs etiam disciplinis ab
attente reflectentibus et sagaciter disquirentibus posse
inveniri.
Descartes Reg 386-387