— 28 —
Quibus animadversis, non minus ineptire videor,
dicendo: imaginabor, ut distinctius agnoscam quisnam
sim, quam si dicerem: jam quidem sum experrectus,
videoque nonnihil veri, sed quia nondum
video satis evidenter, data opera obdormiam, ut hoc
ipsum mihi somnia verius evidentiusque repraesentent.
Itaque cognosco nihil eorum quae possum imaginationis
ope comprehendere, ad hanc quam de me
habeo notitiam pertinere, mentemque ab illis diligentissime
esse avocandam, ut suam ipsa naturam
quam distinctissime percipiat.
Descartes Med 28