— 79 —
IN QUARTUM LIBRUM.

LXXIV. 101. Grave et leve non dicuntur de corporibus naturalibus,
naturaliter constitutis.
102. Heterogeneis telluris partibus universis, et partium homogeneis,
motus, qui primo et per se convenit, est circularis.
103. Partium telluris nulla est aptior centro vel circumferentiae,
quam alia.
* Astra omnia, quae fixa dicuntur, ultra sensibiles planetas, per
se lucentia sunt, ut per se lucet hoc prope nos, puta sol.
104. Contra naturam est ergo, quod dicitur telluris omnes partes
appetere definite centrum, non minus enim adpellunt vicissitudine
quadam alio.
105. Est quippe et animal quoddam terra.
106. Cuius partes neque locum neque subiectum aliud agnoscunt a
suo toto, cui naturaliter et individualiter congruunt.
107. Difficile igitur est videre partium naturalem aliorsum, extra
suum totum, adpulsum.
108. Impossibile est sphaeram ullam perpendicularem rectumve subire
motum.
LXXV. 109. Ex principiis peripateticis sequitur, gravissimum omnium
esse aërem.
XXVI. 110. Grave et leve nobis est respective et rationaliter, non
autem absolute et naturaliter.
XXVII. 111. An non omne elementi genus perpetuo obtinet superficiem
semidiametrorumque omnium partes?
* Nonne quod nobis est ascendens, aliis est descendens et e converso?
112. Ex principiis peripateticis etiam sequitur, non simplex elementum
obtinere centrum, sed compositum, ut metallum.
LXXVIII. 113. Praeter aërem non est elementum, quod a compositione
absolvas.
114. Hunc autem huiusmodi praeterquam circa globos non agnoscimus.
LXXIX. 115. Ab aëre peregrinis impressionibus affecto male de
aëre philosophatur Aristoteles.
— 80 —
116. Non minus naturaliter e fundo emergit, quam fundo immergitur
aqua.
117. Ex positis a Peripateticis concludas oportet, aliam esse naturam
illius ignis, qui creditur in concavo orbis lunae, ab ipso qui est
apud nos, et generatur in aëre.
LXXX. 118. Idem appulsus partis ad locum proprium contendentis
gravitas dici potest atque levitas.
119. Ad Antipodes nostros et aliarum stellarum incolas ad certum
nunctum aethereae regionis relationes vicissitudinales ipsius
sursum atque deorsum necessario nos subire constat, quemadmodum
si terram circumeas, ipse tibi oppositis pedibus ambulabis.
120. Gravius nobis est quod plures sub iisdem dimensionibus parte
comprehendit.
Bruno Acr 79-80