— 28 §64 —
      § LIV. In figmentis vaticiniorum nihil sibi debet
repugnare
, § 54, et probabilia improbabilibus praeferenda ,
§ 60.
      Vaticinari tam belle decet poetam quam quod maxime,
quare et ipsa scriptura poesin amat in satis multis prophetiis.
Est tamen periculosum praedicere quorum ignoratur futuritio
et destitutum eventu vaticinium misere ridetur. Quid
hinc poetis agendum? Callidissimi homines vaticinantur in
alterius nomine de rebus, quae nunc iam factae sunt, ac si
tunc praedictae essent, cum nondum factae erant. Quae non
Helenus canit Aeneae apud Virgilium? quae Anchises in
campis Elysiis? quae Cumana ante Sibylla? quae Vulcanus
in clypeo? Horatius Nerea iubet praedicere belli Troiani
eventum, quum sciret nunc ea se fingere posse vaticinia,
quae eventus iam sequutus confirmarat. Flaccus in hoc etiam
dexterrime, ut saepius, ad Christiana sacra conversus est a
Sarbievio lyricorum recentium facile principe, qui pulcerrime
Noachum ex arca prospicientem vaticinari fingit, divinum
sibi cultum olim tribuendum et alia, quae nunc sine spiritu
prophetico novimus: Lyricorum l. IV oda 27. Idem tentavit
pia fraus quae posteritatem credere voluit se folium recitare
Sibyllae
.
Baumgarten MPh 28