— 70 —
Propositio XXIX.

      In rerum natura nullum datur contingens, sed omnia ex necessitate
divinae naturae determinata sunt ad certo modo existendum,
et operandum.

Demonstratio.

      Quicquid est, in Deo est (per Prop. 15.) Deus autem non potest
dici res contingens. Nam (per Prop. 11.) necessario, non vero
contingenter existit. Modi deinde divinae naturae ex eadem etiam
necessario, non vero contingenter secuti sunt (per Prop. 16.), idque,
vel quatenus divina natura absolute (per Prop. 21.), vel quatenus
certo modo ad agendum determinata consideratur (per Prop. 27.).
Porro horum modorum Deus non tantum est causa, quatenus
simpliciter existunt (per Coroll. Prop. 24.) sed etiam (per Prop.
26.
), quatenus ad aliquid operandum determinati considerantur.
Quod si a Deo (per eand. Prop.) determinati non sint, impossibile,
non vero contingens est, ut se ipsos determinent; et contra
(per Prop. 27,) si a Deo determinati sint, impossibile, non vero
contingens est, ut se ipsos indeterminatos reddant. Quare
— 71 —
omnia ex necessitate divinae naturae determinata sunt, non tantum
ad existendum, sed etiam ad certo modo existendum, et operandum,
nullum que datur contingens. Q.E.D.
Spinoza E 70-71