— 70 —
Scholium.

      Cum quaedam a Deo immediate produci debuerunt , videlicet
ea, quae ex absoluta ejus natura necessario sequuntur, et alia mediantibus
his primis, quae tamen sine Deo nec esse, nec concipi possunt;
hinc sequitur I°. quod Deus sit rerum immediate ab ipso productarum
causa absolute proxima; <Ik zeg volstrektelijk de naaste
oorzaak, en> non vero in suo genere, ut ajunt. Nam Dei effectus,
sine sua causa, nec esse, nec concipi possunt (per Prop. 15.
et Coroll. Prop. 24.
). Sequitur II. quod Deus non potest proprie
dici causa esse remota rerum singularium, nisi forte ea de
causa, ut scilicet has ab iis, quas immediate produxit, vel potius,
quae ex absoluta ejus natura sequuntur, distinguamus. Nam per
causam remotam talem intelligimus, quae cum effectu nullo
modo conjuncta est. At omnia quae, sunt, in Deo sunt, et a Deo
ita dependent, ut sine ipso nec esse, nec concipi possint.
Spinoza E 70