— 30 —
      Haec sunt, quae promisi tradere in hac prima parte Methodi. Sed
— 31 —
ut nihil omittam eorum, quae ad cognitionem intellectus, et ejus
vires possunt conducere, tradam etiam pauca de memoria, et
oblivione; ubi hoc maxime venit considerandum, quod memoria
corroboretur ope intellectus, et etiam absque ope intellectus.
Nam quoad primum, quo res magis est intelligibilis, eo facilius
retinetur, et contra, quo minus, eo facilius eam obliviscimur.
Ex. gr. si tradam alicui copiam verborum solutorum, ea multo
difficilius retinebit, quam si eadem verba in forma narrationis tradam.
Corroboratur etiam absque ope intellectus, scilicet a vi,
qua imaginatio, aut sensus, quem vocant communem, afficitur
ab aliqua re singulari corporea. Dico singularem: imaginatio enim
tantum a singularibus afficitur: Nam si quis legerit ex. gr. unam tantum
Fabulam amatoriam, eam optime retinebit, quamdiu non legerit
plures alias ejus generis, quia tum sola viget in imaginatione: sed
si plures sint ejusdem generis, simul omnes imaginamur, et facile
confunduntur. Dico etiam corpoream : nam a solis corporibus afficitur
imaginatio. Cum itaque memoria ab intellectu corroboretur,
et etiam sine intellectu, inde concluditur, eam quid diversum esse
ab intellectu, et circa intellectum in se spectatum nullam dari memoriam,
neque oblivionem.
Spinoza TIE 30-31