— 28 —
LX.
De distinctionibus, ac
primo de reali.

      Numerus autem, in ipsis rebus, oritur ab earum
distinctione: quae distinctio triplex est, realis, modalis,
et rationis. Realis
proprie tantum est inter duas vel
plures substantias: et has percipimus a se mutuo realiter
esse distinctas, ex hoc solo quod unam absque
altera clare et distincte intelligere possimus. Deum
enim agnoscentes, certi sumus ipsum posse efficere
quidquid distincte intelligimus: adeo ut, exempli
causa, ex hoc solo quod jam habeamus ideam substantiae
extensiae sive corporeae, quamvis nondum certo
sciamus ullam talem revera existere, certi tamen sumus
illam posse existere; atque si existat, unamquamque
ejus partem, a nobis cogitatione definitam, realiter ab
aliis ejusdem substantiae partibus esse distinctam.
Itemque,
— 29 —
ex hoc solo quod unusquisque intelligat se esse
rem cogitantem, et possit cogitatione excludere a se
ipso omnem aliam substantiam, tam cogitantem quam
extensam, certum est unumquemque, sic spectatum, ab
omni alia substantia cogitante atque ab omni substantia
corporea realiter distingui. Ac etiamsi supponamus,
Deum alicui tali substantiae cogitanti substantiam aliquam
corpoream tam arcte conjunxisse, ut arctius
jungi non possint, et ita ex illis duabus unum quid conflavisse,
manent nihilominus realiter distinctae: quia,
quantumvis arcte ipsas univerit, potentia, quam ante
habebat ad eas separandas, sive ad unam absque alia
conservandam, seipsum exuere non potuit, et quae vel
a Deo possunt separari, vel sejunctim conservari, realiter
sunt distincta.
Descartes PPh 28-29