— 28 —
Et, ut uno
verbo absolvam, ita verum cum
bono convertitur, si quod verum
cognoscitur, suum esse a
mente habeat quoque a qua cognoscitur:
et ita scientia humana
divinae sit imitatrix; qua
Deus dum verum cognoscit, id
ab aeterno ad intra generat, in
tempore ad extra facit. Et veri
criterium, quemadmodum apud
Deum inter creandum est suis
cogitatis bonitatem communicasse:
vidit Deus, quod essent
bona
; ita apud homines sit comparatum,
vera quae cognoscimus,
effecisse. Sed hae res quo
munitiori sita sint loco, sunt a
Dogmaticis, Scepticisque vindicanda.
Vico Ant 28