— 411 —
USUS.
      1. Realem corporum exsistentiam, quam contra idealistas non alia nisi
probabilitatis via tueri hucusque sanior philosophia potuit, ex assertis nostri
principii primo liquidissime consequi reperio. Anima nempe internis mutationibus
est obnoxia (per sensum internum); quae cum e natura ipsius solitario
et extra nexum cum aliis spectata oriri non possint, per demonstrata: plura
extra animam adesse necesse est, quibus mutuo nexu complexa sit. Pariter
— 412 —
etiam motui externo conformiter perceptionum vicissitudinem contingere ex
iisdem apparet, et quia inde consequitur, nos corporis cuiusdam non habituros
fore repraesentationem varie determinabilem, nisi adesset re vera, cuius cum
anima commercium conformem sibi repraesentationem ipsi induceret, dari compositum,
quod corpus nostrum vocamus, inde facile concludi potest.
Kant ND 411-412