— 411 —
      Si quis porro scire averet, quonam tandem pacto mutationes, quarum in
universo reperitur vicissitudo, oriantur, cum ex internis substantiae cuiuslibet
solitario consideratae non fluant, is ad ea, quae per nexum rerum h. e. mutuam
ipsarum in determinationibus dependentiam consequuntur, animum velim advertat.
Ceterum quia haec fusius hic explicare aliquanto prolixius foret cancellis
dissertationis nostrae, rem aliter certe se habere non posse, demonstratione
nostra assertum esse sufficit.
Kant ND 411