— 385 —
Pergo etiam et examino,
datis magnitudinibus 3 et 24, utrum aeque facile
una ex duabus medijs proportionalibus, nempe 6 et
— 386 —
12, potuisset inveniri; hicque adhuc aliud difficultatis
genus occurrit, prioribus magis involutum: quippe
hic, non ad unum tantum aut ad duo, sed ad tria diversa
simul est attendendum, ut quartum inveniatur. Licet
adhuc ulterius progredi, et videre utrum, datis tantum
3 et 48, difficilius adhuc fuisset unum ex tribus medijs
proportionalibus, nempe 6, 12 et 24, invenire; quod
quidem ita videtur prima fronte. Sed statim postea
occurrit, hanc difficultatem dividi posse et minui: si
scilicet primo quaeratur unicum tantum medium proportionale
inter 3 et 48, nempe 12; et postea quaeratur
aliud medium proportionale inter 3 et 12, nempe 6, et
aliud inter 12 et 48, nempe 24; atque ita ad secundum
difficultatis genus ante expositum reduci.
Descartes Reg 385-386