— 27 §62 —
      § LXII. Si nexus divinandi cum illud determinantibus
ita indicaretur ut perspici ab auditore lectoreve posset,
demonstraretur illud futurum. Ergo ratiocinaremur distincte,
quod minime poeticum, § 14; ergo divinationes
poeticae sunt praesagia praedictiones vaticinationes
,
§ 60. Ergo vaticinia poetica, § 61.
Baumgarten MPh 27