— 411 —
DILUCIDATIO.
      Hanc veritatem, quanquam ab adeo facili et fallere nescia rationum pendeat
catena, adeo non animadverterunt, qui philosophiae Wolffianae nomen dant, ut
potius substantiam simplicem e principio activitatis interno continuis mutationibus
fieri obnoxiam contendant. Equidem ipsorum argumenta probe novi, sed
quam ficulnea sint, haud minus mihi persuasum est. Ubi enim arbitrariam definitionem
vis ita informarunt, ut id, quod rationem continet mutationum, significet,
cum potius rationem continere determinationum statuenda sit, pronum
certe ipsis erat in errorem prolabi.
Kant ND 411